- PRYTANIS
- I.PRYTANISEuropi fil. pater fuit Lycurgi, Lacedaemoniorum Legislatoris, Salmas. ad Solin. p. 16.II.PRYTANISEuryphontis fil. Spartae Rex, a Proclo IV. successit patri, Labotâ ex Agidis regnante. Sub his primum Argivis bellum indictum. Ei successit fil. Eunomus, Pausanias Lacon.III.PRYTANISPonti fluv. Arrianus. Vide sis ibi Stuckium.IV.PRYTANISnomen Magistratusapud Corinthios, qualis forte Archontum Athenis. Post Telestem enim Regem de quoinfra, nullus deinceps Rex erat, sed Prytanes (et ipsi) ex Bacchiadarum gente annuum Magistratum gerebant, Pausan. l. 2. usque ad Cypseli tyrannidem per annos 124. ut vult Helvicus, XC. ut habet Diodorus apud Syncellum. Cum vero collecti Regum XI. Prytanumque anni (qui sunt 417.) initium Cypseli non attingant, conicit Marshamus, Regem unum, qui ante Bacchin regnaverit annos circiter 30. apud Diodorum desiderari. Ponitur enim Automenes Prytanis primus (quem alii Regem adhuc nominant) ab Eusebio Olympiade illâ, quae Coroebi victoriam praecessit. Adice Prytanum annos 90. habes annos Attic. 892. et Olympiadem XXII. a qua ad Cypseli tyrannidem hiatus, est Olympiadum 9. de quo praefat. Marsham. Chron. Canone ad Sec. XVII. quaere etiam hîc passim, vocibus Automenes, Bacchis, Telestes; uti de Magistratu cognomine apud Athenienses voce Ptytaneia. Addam de Prytanibus Corinthiis locum Aeliani, ubi διὰ τὴν τροφὴν, per luxuriam immoderatam Bacchiadarum principatum, quum ad summam potentiam pervenisset, dissolutum esse ait. Var Histor. l. 1. c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.